Feriae Germaniae

Numerus feriarum in Germania inter terras foederales differt ab ad minimum 9 usque ad maxime 12 vel etiam 13 (in urbe Augustis Vindelicorum). His diebus operandum non est. Haec tabula indicat, quae dies feriatae in quibus terris celebrantur.

SollemnitasDiesBVBABEBBHBHHHAMPSIRVRPSRSXSASHTH
Novus annus1 Ianuarii
Epiphania Domini6 Ianuarii
Dies Passionis DominiDominica Resurrectionis Domini - 2 dies
Dies dominica paschalisVide Dominica Resurrectionis Domini(•)
Dies lunae paschalisDominica Resurrectionis Domini + 1 dies
Dies Laboris1 Maii
Dies Ascensionis DominiDies dominica paschalis + 39d
Dies dominica pentecostesDies dominica paschalis + 49d(•)
Dies lunae pentecostesDies dominica paschalis + 50d
Sanctissimi Corporis et Sanguinis ChristiDies dominica paschalis + 60d1)2)
Augustis Vindelicorum Dies Pacis8 Augusti3)
Dies Assumptionis Mariae15 Augusti5) 7)
Dies Unitatis Germanae3 Octobris 6)
Dies Reformationis31 Octobris
Sollemnitas Omnium Sanctorum1 Novembris
Sollemnitas paenitentiae et precum 4)Dies Mercurii ante 23.11.7)
1. Dies Christi Natalis25. Decembris
2. Dies Christi Natalis26. Decembris
Summa121291099101091111121111910

Addendae sunt dies 24 Decembris sanctarum vesperarum vel pervigilii ante diem natalem domini et pridie Kalendas Ianuarias Sancto Silvestri dedicata. His diebus ante meridiem operariis operandum est.

  • 1) et 2) et 5) in regionibus catholicis
  • 3) Augustis Vindelicorum, in memoriam finis Belli 30 annorum.
  • 4) Sollemnitas paenitentiae et precum olim in omnibus partibus, quibus plures hominum protestantes erant, celebrabatur, sed nunc paene omnibus in terris excepta Saxonia abolita est.
  • 6) Usque ab anno 1991 loco pristinae sollemnitatis rei publicae, quae 17 Iunii habebatur.
  • 7) Schola non habetur.

Postremo carnelevarium vel carnevale nominandum est. Quae dies in "arcibus altis" (ut dicitur) carnelevariis in primis in Rhenania die Lunae rosaria (ut dicitur) feriata est.

Dies memoriae

recensere

Dies 17 Iunii adhuc dies memoriae seditionis 17 Iunii 1953 est. Usque ad unificationem Germaniae etiam hic dies sollemnitas erat, nunc dies unitatis 3 Octobris est.

Nexus interni