Margarita Matson

(Redirectum de Margareta Matson)

Margarita Matson fuit una ex duobus mulieribus artis magicae Philadelphiae anno 1683 iudicatis.[1] Ea et maritus Neals, Finni Suecici incolae Novae Sueciae ut videntur fuerant, coloniae quae multum inferioris vallis Fluminis Delavariae ab 1638 ad 1655 occupavit. Fertur Margareta fuisse sanationis perita modo Finnico. Nová Sueciá in dicionem Anglicam redactá, nonnulli ex eius vicinis dixerunt eam boves fascinavisse.[2]

Adnotationes

recensere
  1. Amelia Mott Gummere, Witchcraft and Quakerism: A Study in Social History Street Corner Society.
  2. Some of the Famous Witch Trials In Pennsylvania (Northvegr Foundation).

Bibliographia

recensere
  • Benson, Adolph B., et Naboth Hedin, eds. 1938. Swedes in America, 1638–1938. Portu Novo: The Swedish American Tercentenary Association, Yale University Press. ISBN 9780838303269.
  • Jordan, John W. 1914. A History of Delaware County, Pennsylvania. Novi Eboraci: Lewis Historical Publishing Company.

Nexus externi

recensere

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!