Lingua Norvegica

lingua
(Redirectum de Norvegice)
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Lingua Norvegica[1][2] (Norvegice: norsk) est lingua Indoeuropaea, sub familia Germanica subsummata. Cum linguis Danica, Suecica, Islandensi, et lingua Faroensi Germanicam septentrionalem format. Lingua parentalis est lingua Nordica antiqua. Anno 2014 homines fere 5 000 000 sermonem patrium habuerunt Norvegicum.

Duae linguae Norvegicae sunt: bokmål (id est 'lingua librorum', bene adsimilis linguae Danicae) et nynorsk (id est 'Norvegica nova', tenuiter adsimilis linguae Faroensi). Lingua Norvegica intercedit inter linguam Danicam et linguam Suecicam, atque Norvegica Suecicaque linguae mutuo intellegibiles sunt.

Homines lingua Norvegica in Norvegia primaria utuntur.

Norvegicae cum aliis linguis Scandinavicis comparatio

recensere

Ecce tabula, quae eandem sententiam in sermones Scandinavicos conversam demonstrat.

LinguaSententia
SueciceDet var en fuktig, grå sommardag i slutet av juni.
DaniceDet var en fugtig, grå sommerdag i slutningen af juni.
Norvegice (Bokmål)Det var en fuktig, grå sommerdag i slutten av juni.
Norvegice (Nynorsk)Det var ein fuktig, grå sumardag/sommardag i slutten/enden av juni.
IslandiceÞað var rakur, grár sumardagur í lok júní.
FaroensiTað var ein rakur/fuktigur, gráur summardagur síðst í juni.
LatineErat dies aestivus umidus et canus exeunte mense Iunio.

Norvegice (bokmål)

recensere

Vår Far i himmelen!

La navnet ditt helliges.

La riket ditt komme.

La viljen din skje på jorden

slik som i himmelen.

Gi oss i dag vårt daglige brød,

og tilgi oss vår skyld,

slik også vi tilgir våre skyldnere.

Og la oss ikke komme i fristelse,

men frels oss fra det onde.

Amen.

Pater noster, qui es in caelis,

sanctificetur nomen tuum.

Adveniat regnum tuum.

Fiat voluntas tua,

sicut in caelo, et in terra.

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie,

et dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Et ne nos inducas in tentationem,

sed libera nos a malo.

Amen.

  1. Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus ff. 27r-44v; "lingua Nortvegica" Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 212-215.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!