Planities Europaea Orientalis

Planities Europaea Orientalis[1][2] est una ex maximis Telluris planitiebus, in parte orientali Europae sita. Quia pars maxima planitiei Europaeae Orientalis ad Russiam (Rossiam) pertinet, haec planities interdum Russica[2] (Rossica[1]) appellatur. In boreoccidente montibus Scandinaviae, in meridie-occidente Sudetis aliisque montibus Europae mediae, in meridie-oriente Caucaso, in oriente autem Uralibus limitata, in oriente maribus Albo Barentsianoque et in meridie Ponto Euxino, Palude Maeotidi atque Caspio alluetur. Longitudo planitiei Europaeae Orientalis a septentrione ad meridiem plus quam 2,5 milia km, ex occidente ad orientem autem mille km est. Altitudo eius mediocris est 170 m. Uvaly Boreales partem planitiei septentrionalem separant.

Planities Europaea Orientalis in tabula geographica Europae depicta.
  1. 1.0 1.1 "Русская равнина см. Восточно-Европейская равнина – pl. Rossica v. pl. Europaea Orientalis"[1]
  2. 2.0 2.1 "Planities Europae orientalis, sive Russica, maxima illa Europae..."[2]

Nexus externi

recensere
Situs geographici et historici: Locus: 57°30′0″N 40°0′0″E • GeoNames • Østeuropeiske_slette Store norske Lexikon


🔥 Top keywords: