Spurius Oppius Cornicen
Spurius Oppius Cornicen (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 449 a.C.n.) vir publicus Romanus origine plebeio saeculi quinti a.C.n. erat.
Cursus honorum
recensereOppius anno 450 a.C.n. inter secundum collegium decemvirorum legibus scribundis electus est. Cum collegis legem XII tabularum emendavit et decem adhuc scriptis duas tabulas adiecit[1]. Praeterea cum Appio Claudio Sabino collega urbem defendebat[2], cum alii decemviri contra Aequos apud Algidum montem pugnaverunt et victi sunt[3]. Anno 449 cum ceteris decemviris magistratu se abdicavit[4]. Quod Appium Sabinum, qui Verginiam insecutus est non impediverat, accusatus est et vitae suae ipse finem fecit[5].
Nota
recensere🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaCarolus PuigdemontSpecialis:QuaerereSpecialis:Nuper mutataUniversitas MinnesotensisVicipaedia:TabernaIndex maximarum urbium per historiamjpparChisinoviaLingua LatinaSecundum bellum mundanumEuthydemusVicipaediaMathematicaCategoria:Societas hominumVicipaedia:PraefatioSextus Quintilius CondianusVicipaedia:RepudiationesOdysseaImperium RomanumRomaGeraldus Laymon FalwellBeneficentiaRota RomanaThomas (apostolus)Civitates Foederatae AmericaeIvica DačićPagina primaTuroviaBoissy-Saint-LégerPurpuraVicipaedia:SalveMasturbatioVicipaedia:NuntiiFasciculus:Alexey Navalny.jpgFasciculus:Rock Pigeon Columba livia.jpgFranciaGaius Iulius CaesarIsraël